monumenta.ch > Lucanus > sectio 649 > sectio 613 > 50 > sectio 137 > sectio 396 > sectio 297 > sectio 373 > sectio 203 > sectio 557 > sectio 266 > sectio 157 > sectio 176 > sectio 174 > sectio 248 > sectio 337 > sectio 5 > bnf8040.19 > VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO.
Beda, Liber de locis sanctis, V. DE LOCIS CIRCA HIERVSALEM ET ECCLESIA IN VALLE IOSAPHAT. <<<     >>> VII. DE SITV BETHLEEM ET LOCIS IBIDEM SANCTIS.

Beda Venerabilis, de locis sanctis, VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO.

1 Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine montis Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas.
2 In cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur.
3 Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat.
4 Haec circa aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque die et nocte lucente.
5 In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur.
6 In die ascensionis dominicae per annos singulos missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.
7 Tot ibi nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et ardere mons et supposita loca uideantur.
8 Et huius quoque basilicae figuram prae oculis depingere placuit.
9 Figura basilicae.
10 Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna oliuarum silua circumdato.
11 Est autem Bethania quindecim stadiis ab Hierusalem.
12 Tertia quoque montis eiusdem ad australem Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem discipulis suis de die iudicii loquitur.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.58 bsb47272.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik